

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 18: Versus 9
Et flebunt.Alii autem gaudium perpetuum habebunt.Reges terrae.Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint.Cum viderint fumum incendii ejus,id est, cum defecerint divitiae, quod est signum aeterni incendii judicii; vel cum viderint poenam exaltatam ultra modum.